- FORUM Julium
- FORUM JuliumPlin. l. 3. c. 1. et r. Strab. l. 4. p. 184. Ptol. et Iulii, Freius. Plin. Colonia Octavianorum, in nummo Aug. Col. Iulia Octavianorum: in nummo Domitiani Col. For. Iul. in nummo Neronis Col. Pacens. Class. a paco nempe Pacensis, et classe Aug. Caes. cuius navale Fuerat, Classica: Huc enim, ad Gallicum littus tuendum, rostratas naves cum remige valido miserat, Tac. Hist. l. 2. c. 14. l. 3. c. 43. Urbs est Galliae Narbonensis, Episcopal. sub Archiep. Aquensi, unde et a Massilia 600. stadiis, teste Strab. l. 4. p. 184. abest in Ort. in ora Provinciae littorali, inter Nicaem et Telonem 10. et 12. leucis. Forum item Iulium. Tac. et Ptol. Cividal d' Austria alias, nunc Cividal del Friuli, teste Leandro et Lazio, ac aliis, colonia et urbs Carnorum, ab Utino 8. mill. pass. in Bor. ab Aquileia 22. in Circium, quod et Castrum Iuliense Diacono dicitur. Forum praeterea Iulium Plin. qui populos Foroiulienses memorat, Friuli et Patria a Venetis, quibus paret, Friaul Germanis, quae, et Carnia veteribus, regio est Italiae, Venetiae pars, inter Marchiam Tarvisinam, et Histriam ac Noricum contenta. Cuius Utinum caput est, et conventus iuridicus. Vide Leandr, deser. Ital. Blondum, et I. Candidum in Aquilegiensium Hist. Eius meminit Fortunatus in vita S. Martinil. 4.Inde Foro Iuli nomine Principis exi.Ferrar. Baudr. Forum Iulii, Freius, urbs est Provinciae in valle, Patria Cnaei Iulii Agricolae, viri consularis, qui Tacito socer fuit, ac Valerii Paulini, Vespasiani Aug. Procuratoris, et Ducis. Sita est intra paludes, dim idia leuca ab ora maris Mediterranei, 13. leuc. a Telone in Ort. et 4. a Fano S. Eutropii in Bor. ad ostia fluv. Argentei, qui vulgo Argence, alias Argens, a colore aquarum nomen habet. Hunc Lepidus Ep. ad Cic. nuncupat flumen Argenteum, data ex Ponte Argenteo: qui locus sic appellatus est, a ponte amni imposito. Arenae huius Argentei fluv. Foroiuliensium portum illum tam eximium olim, implevêre ac obstruxêre: ut arenae Rhodani oram Gothiae importuosam reddidêre: ac post Ludovici IX. regnum, ab Aquis Mortuis, portu ante celeberrimo, recessit mare 3. aut 4. mill. pass. Videtur autem fuisse Forum Iulii caput olim Suelterorum, vel Selterorum. Hîc Amphitheatrum, opus Rom. Hadr. Vales. Not. Gall. Ep. est sub Archiep. Aquensi, cui etiam Parlamento subest. Colonia fuit illustris Romanorum, Iulii Caes. nomine insignita, an quia ibi armorum officina, an quia commercii aut Praefecti sedes. Bis terque a Gothis, et Saracenis vastata, nihilominus hodieque illustria servat antiquitatis monumenta: Amphitheatrum ferme integrum, aquaeductum admirandum 10. leucarum, statuas, tripodem e quo Oracula olim fundebantur, inscriptiones innumeras. Sedes Ep. esse coepit sec. 2. sed primus, cuius apud Auctores mentio, Acceptus est, qui Concilio Valentiae habito A. C. 374. interfuit, quo se ipsum criminis arguit scriptoribus ignoti, ut a functione Episcopali liberaretur: Secundus, cuius meminêre Auctores, est Kilianus, cui Leontius Martyr, Theodorus, Victorinus, etc. succesêre. Inter Episcopos eius porro fuêre Ioh. XXIII. Pont. Rom. Vilhelmus Amicicus Patriarch. Hierosolymit. tresque alii, Cardinalitio murice tincti. Vide Morer. Dict. Hist. et praeter illum, Strab. l. 4. Plin. l. 3. c. 4 Tac. l. 2. c. 63. et l. 4. c. 5. et in vita Agric. c. 4. Melam l. 2. c. 5. Baron. in Ann. Robert. Gall. Christ. Sammartan. tom. 2. p. 568. et seqq. Saussaeum Mart. Gall. Savaronem in Sidon. Apollin. Baralim Chron. Lirin. Nostradamum et Bouch. Hist. Prov. du Tour vitâ S. Leontii, Guesnaeum part. 1. c. 42. Cassiani ill. etc. Forum Iulii item, urbs Carnorum, nunc Cividad di Friuli dicitur, ad Natisonem fluv. sub dominio Rei publicae Venetae, et in agro Foroiuliensi ab ea dicto, 15. mill. a Goritia in Occas. et ad radices Alpium. Prodita suit A. C. 612. a Gisolphi Ducis victi caesique vidua Romilda, Casgano victori, cuius nuptiis inhiabat, sed hic datâ libidini promissâ nocte prostitutam militibus palo transfixit: Filiae vero dissimiles matri, ascititio foetore mammas inficientes pudicitiam conservarunt, Aimon. l. 4. c. 5. etc.Acceptos aliis Panchaia mittat odores,Nobis, virginitas quo mage tuta, placet.Forum Iulium autem, seu Foroiuliensis provincia, pars est Italiae ubi alias Carni populi, nunc Friuli, et aliquando Patria del Friuli, Gallis le Frioul; totaque subest dominio Venetorum, exceptis Aquileiâ, et Goritiâ, quae parent Austriaco. Nomen haec regio quibusdam nacta videtur a Iulio Caes cuius ibi legionesstativa habebant, aliis, aliud sentientibus. Utinum caput est, reliquae urbes Tergeste, Gradisca, Aquileia, Goritia caput Comitat. cognom. Palma, a Venetis ante aliquod tem pus condita, etc. Vide Leandr. Albert. deser. Ital. p. 484. et seqq. edit. Venetae A. C. 1581. Cluv. Introd. Geogr. l. 3. c. 35. etc. Rogaudi Ducis Foroiulii rebellionem, illo capite truncato, sedavit Carolus Magnus A. C. 776. Berengarium dem Ducem creavit Carolus Calvus Imp. A. C. 876. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.